Skip to main content

Full text of "De entozoorum systemate nervoso : dissertatio inauguralis medica ..."

See other formats


s*  DE 


ENTOZOORUM 
SYSTEMATE  NERVOSO. 


DISSERTATIO  INAUGURALIS  MEDICA 

QUAM 

GRATIOSI  MEDICORUM  ORDINIS  AUCTORITATE 

IN  ACADEMIA  LIPSIENSI 

no 

■ i 

SUMMIS  IN  MEDICINA  ET  CHIRURGIA 

HONORIBUS 

RITE  CAPESSENDIS 
ILLUSTRIS  ICTORUM  ORDINIS  CONCESSU 
IN  AUDITORIO  IURIDICO 

DIE  XXVII.  APRILIS  A.  MDCCCXXVII 

PUBLICE  DEFENDET 

EDUARDUS  SCHMALZ 

LOMMATIENSIS 

DOCT.  PHILOS.  A.  A.  L.  L.  M. , MED.  BACCALAUR.,  SOCIET  AT.  REG-. 
BOTANIC.  RATISBONNENS.,  ET  SOC.  NATURAE  SCRUTATOR. 
LIPSIENS.  SODALIS. 


C L I P S I A E 

impressit  Breitkopf  et  IIaertel. 
MDCCCXXVII. 


I 


» 

PATRI 


OPTIMO  ATQUE  carissimo 

• *•  • 

D.  CAROLO  GUSTAVO 
SCHMALZ 

PHYSICO  ET  MEDICO  PRACTICO  APUD  REGIOPONTANOS , PLUR. 
SOCIET.  DOCT.  SODALI. 


PII  GRATISSIMIQUE 


TESTEM  ESSE  VOLUIT 

' / 


t 


/ 


ANIMI 


FILIUS. 


LECTORI  BENEVOLO. 


In  eligenda  dissertationis  meae  materie  diu 
haesitavi,  eum  plura  haberem,  eaque,  ut  mihi 
videbantur,  satis  apta  themata,  ex  medicina 
aeque  theoretica  atque  practica  depromenda. 
Mente  vero  reputans,  tironem  in  arte  medica  ex 
doctrinis  practicis  nulla  de  parte  posse  scribere, 
quin  ab  aliquo  scientiae  nostrae  principe  me- 
lius et  naturae  magis  congruum  de  ea  re  jam 
dictum  sit  5 nec  minus  etiam  ejusmodi  libellum 
a nemine,  nisi  ab  opponentibus,  aut  ab  eo,  qui 
de  simili  re  aliquid  conscribere  velit,  perlegi 
potius  me  converti  ad  historiam  naturalem,  de 
qua  saltem  observationes  a me  factae  sunt 
Constitui  nempe  de  Anatomia  et  Physiologia 
Entozoorum  scriptionem  componere.  Iam  vere 
opus  aggrpdiens  cum  viderem , haec  omnia  an- 
gustum hujus  libelli  spatium  superare,  neque 
etiam  me  tempore  praescripto  opus  absolvere 
nec  tabulae  aeri  incidi  posse:  tantummodo  de 
Entozoorum  systemate  nervoso  disserere  con- 
silium cepi  5 reliqua  in  futurum  tempus  diffe- 


rens. 


VI 


Hac  occasione  vero  non  possum  non,  quin 
Viro  Exc.  atq.  Exp.  D.  Ernesto  Henrico 
Webero,  Prof.  Anat.  P.  O.,  h.  t.  Ord.  med. 
Decano,  gratam  exhibeam  mentem.  Hic  vir  enim 
non  solum  summa  liberalitate  milii  omnia,  quae 
ad  dissertationem  hanc  scribendam  necessaria 
fuerunt , suppeditavit , sed  etiam  me  per  totum, 
quo  studiis  incubui,  tempus,  tantis  ac  tam  gra- 
vibus affecit  beneficiis , ut , quomodo  justas  ei 
agam  gratias,  vix  ac  ne  vix  quidem  sciam. 

Deinde  vero  etiam  Viro  Exc.  atq.  Exp.  Dr. 
Chr.  Ludovico  Nitzschio  Prof.  Zool. 
P.  O.  etc.  apud  Plalenses,  qui  benevole  non 
modo  libros  aliquos  de  vermibus  intestinalibus 
scriptos,  mecum  communicavit,  sed  ex  uberrima 
quoque  copia  observationum  egregiarum  et  no- 
varum, quas  de  Entozois  instituit,  nonnullas  mihi 

impertivit,  immo  iconum  a se  factarum  publice 
% * 
edendi  benigne  veniam  dedit,  pro  hac  summa 

benevolentia  maxime  me  obstrictum  esse  sentio. 

Sed  nolo  longus  esse  in  gratiarum  actione. 

Quare  omnibus  iis  Viris  Exc.  atq.  Exp.,  qui 

quocunque  modo  rebus  meis  faverunt,  gratam 

in  aeternum  mentem  significo. 


) 


INTRODUCTIO. 


Interior  animalium  structura  et  fabrica,  ab 
antiquissimis  jam  inde  temporibus,  ut  illustra- 
retur, virorum  celeberrimorum  industriam  at- 
que dexteritatem  experta  est,  et  digna  erat, 
in  quam  indagaretur , ob  singularem , quam 
in  alias,  medicas  praeprimis,  atque  naturales 

scientias,  exercet  utilitatem.  Unde  enim  illis 
• ' 

temporibus,  quibus  hominum  dissectio  inter- 
dicta aut  religione  aut  legibus  erat,  quin  vel 
capite  adeo  damnabatur,  notitiam  sibi  de  par- 
tium situ,  constructione,  et  intimo  singularum 
cum  reliquis  connexu,  comparare  medici  po- 
terant, nisi  ex  animalibus?  Animalia  itaque 
lustrabantur,  inprimisque  ea,  quae,  quoad  or- 
ganisationis  statum  homini  maxime  appropin- 
quantur. Quum  autem  structuram  istam,  quam 
in  brutis  observabant,  ad.  hominem  quoque 
transferrent:  mirum  non  est,  cur  in  scriptis 

1 


2 


veterum  c.  Galeni*  *)  in  loca  incidamus, 
quae  hominis  organisationem  eandem,  aut  si- 
milem certe,  quam  qualem  in  simiis  habemus, 
demonstrant.  At  nihilominus  tamen  rudis  illa 
nec  sufficiens  hominis,  et  ex  animalibus  petita, 

anatomica  descriptio  melior  erat  quam  nulla, 

■ 

et  viam  parabat  disquisitionibus  ulterioribus. 

> t , ' 

Nec  tamen  illis  tantum  temporibus  ana- 
tomia  comparata  utilis  atque  necessaria,  sed 
maximi  momenti  est,  ut  recentioribus  etiam, 
quibus  homines  secare  occasio  frequens  non 
desideratur,  diligenter  tractetur,  et  usque  ex- 
coletur. Dantur  enim  in  organismo  humano 
partes,  de  quarum  interiori  structura,  propter 
majorem  complicationem  certiores  esse  non 
possemus,  nisi  animalia  ejus  rei  copiam  fecis- 
sent; inprimis  si  ex  ordine  ita  lustrantur,  ut 
ab  magis  compositis  ad  simpliciora  et  simpli- 
cissima descendamus,  quo  demum  fit,  ut  orga- 
non , quod  in  superioribus  ordinibus  vix  expli- 
candum, in  inferioribus  gradathn  simplicius, 

> 

*)  Injuriarum  vero  accusandi  ii  sunt,  qui  eum  non  nisi 
in  animalibus  anatomiam  tractasse,  profitentur.  Multis 
enim  in  locis  operum  suorum , ubi  de  humani  corporis 
fabrica  traditur,  cladis,  satque  distinctis  verbis  compara- 
tiones inter  animalia  et  hominem  exhibet,  atque  denique, 
quanam  in  re  illa  ab  hoc  discrepent,  et  ita  quidem  de- 
monstrat; ut  dubium  nullum  intercedere  possit,  humana 
quoque  cadavera  Galenum  cultello  anatomico  tractasse. 


3 


simplicissimumque  reperiamus,  et  evolutionis 
gradum  in  animalium  ordine  persequentes,  ad 
ista  organa  composita  conclusiones  certas  fa- 
cere possimus. 

Quid  utilitatis  physiologiae,  historiae  na- 
turali, aliique  scientiarum  haec  ipsa  doctrina 
suppeditaverit,  vix  est,  quod  pluribus  demon- 
stremus; omnibus  enim,  qui  hisce  operam  na- 
vant, satis  notum  est. 

Quae  vero  Zootomiae  dignitas,  quum  jam 
diu  perspiceretur , non  deerant  quoque  multi, 
qui  in  id  insudarent,  ut  frequentissimis  secti- 
onibus animalium  eam  excolere  studerent:  et 
sic  recentioribus  inprimis  temporibus  factum  est, 
ut  eam  ad  illum  perfectionis  gradum,  ad  quem 
videmus,  evectam  laetemur.  Infimorum  autem 
animalium  ordines,  partim  propter  minorem 
eorum  ambitum,  quo  lustrationes  eorum  dif- 
ficillimae reddebantur,  partim  propterea  quod 
organorum,  quae  adsunt,  simplicissimorum  di- 
gnitatem eruere  non  poterant,  ad  recentissima 
usque  aeva  negligebantur. 

Ad  animalcula,  de  quibus  hoc  inprimis 
valet,  simpliciora,  Entozoa  quoque  numer- 
anda sunt,  quae  huic  libello  objectum  praebent. 
Dum  enim  pars  eorum  historica,  quae  exter- 
num habitum  spectat,  maxime  coleretur,  dum 


4 


immensus  eorum  numerus  in  animalibus  di- 
versissimis detegeretur:  structura  eorum  in- 

terior , in  plurimis  certe  , nos  adhuc  fugit ; 
quaeque  ea  de  re  innotescunt , partim  descri- 
ptioni eorum  historicae  interspersa  reperiuntur, 
partim  monographiis  hujus  vel  illius  singulis 
animalis,  aut  classis  etiam,  continentur.  Apud 
animum  itaque  constituimus,  ea  colligere,  ut 
uno  quasi  conspectu,  quae  'nota  sint,  compre- 
hendi possint.  Ad  quem  quidem  laborem  sus- 
cipiendum tanto  magis  incitabamur,  quum  post 
Rudolphii  immortale  opus  (tamen  historicum) 
nihil  ejusmodi  factum  comperiremus.  Accura- 
tissimae vero  observationes,  quae  recenti oribus 

/ • 

temporibus  hac  de  re  institutae  sunt,  illud 
incompletum  nec  sufficiens  reddebant  y quo 
accedit,  auctores  in  describendis  partibus  et 
interpretanda  earum  dignitate  physiologica  tam 
inter  se  discrepare,  ut  eandem  partem  ab  alio 
descriptam  plane  aliam  habere  possimus.  Col- 
lectio igitur  aeque  observationum  ac  senten- 
tiarum  in  usum  physiologorum  et  naturae 
scrutatorum  quam  maxime  obtabilem  censui- 
inus.  Tironum  autem  in  gratiam  hoc  prae- 
primis  factum  est,  quippe  quibus  nec  suppel- 
lex  litteraria,  nec  tempus  quoque  concessum 
sit  ad  fontes  ipsos  adeundos. 


I 


P ARS  I. 


De  systemate  nerveo  JE/itozoorum. 


Ex,  quo  tempore  experientia  docebat,  systema 
nervosum  ad  functiones  peragendas  maxime  esse 
necessarium,  philosophi  medici  que  omnis  aevi  ce- 
leberrimi simulque  in  administratione  anatomica 
optime  versati,  summo  cum  studio,  summaque 
industria  in  eo  allaboravere , ut  interiorem  illius 
systematis  et  vitam  et  structuram  ante  oculos  po- 
nerent, intimumque  cum  reliquis  partibus  omni- 
bus connexum  demonstrarent. 

Experimenta  praeterea  in  animalibus  vivis  capta 
nosmet  certissimos  reddebant,  nerveum  systema 
vitae  quasi  fontem  esse  omnibus  organis,  et  ab  eo 
functiones  eorum  pendere.  Detegebatur  autem : 
digestionem  et  chylificationem , respirationem, 
sanguinis  circulationem  per*  orbem,  nutritionem, 
secretionemque  non  minus  quam  ipsam  novorum 
organismorum  generationem  vi  nervosi  systematis 
vitali  regulari.  Omnes  in'  corpore  vivo  mutatio- 
nes, quae  ad  chemiam  physiologicam  spectant, 
porro  motus  conspicui,  aut  non  voluntarii,  ut  cor- 


dis,  vasorum,  organorum  respirationis,  tractus 

intestinorum,  ductuum  excretoriorum,  organorum 
secretionis,  aut  voluntarii,  quemadmodum  appara- 
tus sensuum,  artuum  singulorum  actio,  totiusque 
corporis  locomotio : a normali  systematis  nervosi 
statu  pendent,  omnes,  turbato  eo,  turbantur,  simul- 
que  cum  ejus  vi  vitali  decedente,  remittunt,  cor- 
porique paratur  interitus.  Sic  igitur  systema  ner- 
vosum apparatus  est,  in  quo  agens  progignitur, 
quod  lucis  electjdcitatisque , validissimorum  in  re- 
rum natura  agentium,  ad  instar,  ad  vitam  ani- 
malium et  conservandam  et  procreandam  utique 
maxime  necessarium  est.  Quod  quum  intelligereut 
auctores  illi,  qui  non  anatomiae  tantummodo  et 
physiologiae  humanae,  sed  biologiae  universae  ope- 
ram navabant:  summa  quoque  diligentia  atque 

sollertia  in  interiorem  nervosi  systematis  structu- 
ram, apud  diversos  animalium  ordines  diversaque 
genera  inquirebant ; quum  que  gradatim  a perfectio- 
ribus animalibus  descenderent  ad  imperfectiora, 
factum  est,  ut  recentioribus  inprimis  temporibus, 
quibus  ad  magnum  jam  gradum  Zootomia  adseen- 

dit,  cognitionem,  certe  generaliorem,  de  evolu- 
tione ejus  paullatim  progrediente  in  animalium 
serie  adipisceremur,  illudque  systema  in  animali- 
bus etiam  infimarum  classium  detegeretur,  quibus 
Halleri  vel  temporibus  plane  adliuc  denegabatur. 

In  Entozois  solis,  animalibus  que  his  inferiori- 
bus ad  recentissima  usque  tempora  desiderabatur ; 
sed  scrutatoribus  naturae  tandem,  post  indefessos 
labores,  et  in  illis  detegere  contigit.  Quanquam 
vero  hypothetica,  quemadmodum  mox  demonstra- 
bimus, in  aliis  adhuc  relinquitur  ejus  praesentia: 
in  quibusdam  tamen  ita  est  excultum,  tamque  cum 
animalium  aliorum  hisce  propinquorum  quoad 


/ 


formam  et  decursum  congruit,  ut,  de  ejus  vera 
existentia  hac  in  classe,  certe  in  quibusdam  gene- 
ribus, dubium  intercedere  amplius  nequeat.  Utrum 
reliquis  utique  desit,  in  quibus  propter  simplicem 
constructionem,  aut  minorem  magnitudinem  nul- 
lum apparet,  quod  non  accipiendum,  aut  peculia- 
rem forsan  conditionem  habeat,  qua  fiat,  ut  cul- 
tro anatomico,  et  oculo  vel  armato  sese  subducat', 
sub  finem  hujus  partis  lustrabimus. 


/ 


MT 


t 


wp**'  *•  - » * • i 

•••*:  • • • * ; 


C A P.  I. 

, Ve  ner  vis  in  N e m cito  i deis. 

Quae  de  nervis  Nematoideorum  apud  auctores 
occurrunt  observationes,  omnes  fere  nonnisi  de 
Ascaride  lumbricoide , et  de  Strongylo  gigante  va- 
lent; in  reliquis  hujus  familiae  vermibus  ne  vesti- 
gium quidem  ejus  systematis , detectum  est. 

In  nulla  tamen  alia  re  ita  inter  se  discrepant 
scrutatorum  sententiae,  quam  de  nervis  Ascaridis 
lumbricoidis ; quae  enim  ab  aliis  pro  nervis  habe- 
bantur partes,  aliis  erant  vasa  sanguifera,  aut 
tracheae , aut  etiam  fibrae  musculares , ita  ut  cer- 
tum quid  eo  de  argumento  nondum  constet;  alii 
e contrario,  his  controversiis  adducti,  (distinctis) 
nervis  vermes  illos  esse  destitutos  accipiebant.  Sub 
qua  quidem  rerum  conditione  opus  est,  ut  histo- 
rice ante  omnia  lustremus  sententias  diversas,  et 
omnibus  inter  se  comparatis  atque  perpensis,  vi- 
deamus,' quaenam  veritati,  aut  verisimilitudini 
certe  magis  accedant,  quaeque  refutandae. 

Wermrus  (No.  43-  p-  79-)  lineam  lateralem 
albam,  quae  inde  a cauda  ad  caput  usque  intesti- 
norum directionem  persequitur,  ob  summam  (ut 
putat)  Ascaridis  lumbricoidis  cum  Lumbrico  ter- 
restri analogiam.,  pro  magna  arteria  vendit,  quan- 
doquidem ejusmodi  vasculum  rubrum , quod  ean- 
dem, in  lumbrico,  quam  in  Ascaride  habet  direc- 
tionem, rubrum  sanguinem  vehens  post  Willisium 


observavit,  lam  vero  ex  recentiorum  omnium 
dissectionibus  Lumbrici  patet,  id  ipsum,  quod 
/'Villisius  magnam  esse  arteriam  pronunciaverat, 
nil  esse,  nisi  ejus  vermis  systema  nervosum ; eoque 
adducti  auctores  plures  concludebant,  liocce  or- 
ganon  in  Ascaride  lumbricoide  itidem  esse  ejus 
systema  nervosum. 

Rudolphi  vero  (No.  9»  I.  p.  236*)  illam  lineam 
muscularem,  non  autem  ncrveam  facit,  simulque 
testatur,  se  ipsum  in  Musaeo  Parisino  zootomico, 
Ascaridem  marginatam  vidisse  dissectam,  et  in  vini 
spiritu  asservatam,  cujus  linea  lateralis  altera,  se- 
cundum praeparati  inscriptionem,  pro  nervo  tra- 
debatur. > 

Cuvier  (No.  28.  II.  p.  340.)  lineas  in  latere 
utrinqne  per  corpus  decurrentes,  etiam  pro  ner- 
vis, dubiis  tamen,  assumit,  ac  sic  describit. 
„Hi  nervorum  trunci  supra  oesophagum  coeunt, 
valde  tenues  sunt,  nec  unquam  perspicua  for- 
mant ganglia.  In  parte  antica  minus  crassa  sunt, 
quam  versus  anum',  ceterum  toto  decursu  aequales 
sunt.  In  eorum  initio  puncta  parva  granulosa  ob- 
servantur, quae  in  decursu  crescunt.  Si  ad  me- 
diam corporis  partem  nervus  ille  pervenit,  eum 
ex  nodulis  (gangliis?)  quadrangularibus , a se  invi- 
cem parum  remotis,  constare  videmus.  Finiuntur 
denique  filo  subtilissimo  ad  caudam,  qui  cum  illo 
lateris  alterius  coit.“  Cui  opinioni  etiam  recentis- 
simis  temporibus  (No.  29*  IV.  p.  29.)  assentitur. 

Quam  quidem  sententiam  accepit  Carus  (No.  30* 
P*  50.)  et  ita  ea  de  re  loquitur,  ac  si  nullum  am- 
plius dubium  intercedere  possit.  Simul  addit,  so 
m quovis  corporis  articulo  par  nervorum  tenuissi- 
mum egrediens , et  partim  versus  latus  abdominale, 
partim  versus  dorsale  decurrens  reperiisse,  ita  ta- 


men  ? ut  intumesceiitiae  gangliosae,  proprie  sic  di- 
cendae, in  nervorum  trunco  percipi  non  potuerint. 

Negandum  nequaquam  quidem  est,  veri  spe- 
ciem lias  ipsas  prae  se  ferre  observationes,  impri- 
mis  quum , re  ita  sese  habente,  summa  intercede- 
ret analogia  inter  liujus  vermis,  et  reliquorum 
animalium,  vertebris  carentium,  systema  nervo- 
sum. Aliorum  vero,  nec  minus  celebrium  scruta- 
torum indagationes , qui  alias  plane  partes,  quam 
quas  Cuvier  et  Carus,  pro  nervis  pronuneiaverunt, 
rem  dubiam  adliuc  relinquunt. 

Sic  celeberrimus  v.  c.  Otto  (No.  7.  p.  227.)  non 
laterales  lineas,  sed  alias  quasdam  in  abdomine  et 
dorso  sitas,  quae  ab  aliis  pro  fibris  muscularibus  et 
vasis  habitae  sunt,  Ascaridis  lumbricoidis  verum  ner- 
vosum systema  esse  statuit.  Extrinsecus  jam  con- 
spici diversitatem  harum  et  lateralium  tum  subtili- 
tate tum  habitu.  In  animalibus  recentibus  aut  adhuc 
vivis  esse  albescentes  atque  nitidas,  dum  laterales 
obscuriorem  praebeant  colorem.  Nudis  jam  oculis 
non  ab  exteriori  solum,  sed  ab  interiori  quoque 
'latere  crassitiem  valde  variam  cerni,  liabitumque 
teretiusculum , planis  e contrario  lineis  lateralibus ; 
iiiprimisque  hoc  conspici,  in  verme  per  aliquod 
temporis  spatium  in  aqua  asservato,  et  tela  ab  in- 
teriori earum  facie  caute  cultelli  ope  abrasa.  Ap- 
parere tunc  nervos,  liac  ipsa  in  tela  absconditos 
filorum  ad  instar  tenuium,  esseque  gangliis  in- 
structa. Utrumque,  et  dorsale  et  abdominale  filum, 
valdopere  esse  affine  medullae  hirudinis  abdomi- 
nali, subtilius  tamen  conformatum.  Tumores  in 
filis  istis  gangliosis  luculenter  apparere,  indeque 
fieri  potuisse,  ut  Vallisnieri , qui  idem  in  abdo- 
minali. linea  conspexerit,  pro  .serie  cordiolorum 
acciperet.  Ganglia  ipsa  arcte  sibi  'approximata 


11 


deprehendebat,  rariusque  plus  quam  dimidiam 
lineam  a se  invicem  remota,  inaequalia,  mox 
majora,  mox  minora,  rotunda,  oblonga,  angulosa: 
nonnunquam  seriem  relinquere,  et  filo  nerveo,  te- 
nuissimo quidem,  nudis  tamen  oculis  semper  pro- 
sequendo, singula  conjungi  vidit.  Microscopium 
compositum  probe  augens  ceteroquin  fila  parva  de- 
monstrabat ad  cutem  ex  liisce  gangliis  penetrantia. 

Ruclolphio,  qui  post  Ottonem  (No.  10-  p.  575.) 
in  eandem  rem  diligenter  inquisivit,  partes  istae 
nervi  esse  non  videntur,  quod  in  cute  ipsa  utrin- 
que  evanescant1:  cui  accederet,  singulas  nimis  inter 
se  remotas,  neque  ulla  parte  liberas,  neque  stron- 
gyli  nervorum  instar  a cute  esse  removendas. 
Majores  praeterea,  ubi  Ottonem  sequeremur  nervi 
essent ‘isti,  quam  in  strongylo,  verme  multo  ma- 
jori, et  locus  denique  dorsalis  alterius  nervi  vix 
animalibus  vertebris  carentibus  respondet. 

JSIitzsch  praeterea  fila  illa,  quae  Otto  nervea 
habuit,  eadem  quidem  sub  forma  conspexit,  sed 
semper  rubello  colore  tincta,  demonstratque,  Otto- 
nem nil,  nisi  truncum  Auisculosum  dorsalem  aeque 
abdominalem  pro  nervis  venditasse.  (No.  33.  p.  46*) 

Olfers  quoque  (No.  22.  p.  58.)  quas  ex  Asca- 
ride  lumbricoide  partes  systema  nerveum  esse  Otto 
refert,  minime  huic  functioni  praeesse  putat;  istud 
quum  filum  dorsale  cum  nervo  recurrente  Lyon- 
neti  in  erucis  et  larvis  insectorum  conferre  non 
liceat  (uti  Otto  vult),  nec  naturam  in  his  infimo- 
rum ordinum  animalibus  systema  corporis  prima- 
rium tanto  jam  gradu  excoluisse  probabile  sit. 

Cloquetus , quemadmodum  Otto,  lineam  etiam 
dorsalem  medianam  atque  abdominalem , nervos 
esse  judicat,  et  eam  quidem  ob  causam,  quod  sem- 
per habeant  colorem  albescentem , secundum  0111- 

t 


12 


nem  decursum  forment  tumores  gangliis  haud  ab- 
similes, emittantque  fila,  admodum  tenuia.  In  ple- 
risque  insuper  individuis  se  vidisse  illa  fila  conten- 
dit efformare  circulum  aliquem  anastomoticum 
circa  os  j interiorem  eorum  structuram  non  esse 
fibrosam,  sed  exhibere  telam  granulosam,  quasi 
medullarem,  quando  oculo  armato  lustrentur. 
(No.  12.  p.  23-  sq.) 

lam  si  haec  omnia  inter  se  comparamus,  du- 
bium adhuc  relinquitur,  nervos  distinctos  adesse 
in  hoc  verme , certe  eas  quidem  partes , quas  pro 
illis  pronunciaverint,  vix  naturae  esse  nervosae. 
Quam  quidem  sententiam  etiam  accipit  BojanuS 
(No,  19.  p.  188.)  Ulteriori  igitur  disquisitione  res 
adhuc  indiget,  quae,  ut  tandem  certiores  nosmet 
reddamur,  maxime  exoptanda  est. 

Quamquam  vero  ascaridibus  nervi  piopiii 
vix  sint  concedendi,  cas  tamen  illis  non  prorsus 
carere,  experientia  et  quotidiana  observatio  do- 
cent. Perspice  enim  motus,  quos  exhibent  vivi- 
dos, perspice  nutritionis  generationisque  rationem, 
nec  de  eorum  praesentia  dubitabis,  utpote  quae 
functiones  sine  actione  nervorum  vix  existere  pos-  ' 
sunt.  Accedit,  quod,  quemadmodum  Cloquetus 
(1.  c.)  expertus  est,  galvanicae  aut  mechanicae  irri- 
tationes vehementes  produxerint  contractiones,  et 
quod,  quum  os  tangeretur  vini  spiritu,  aceto, 
aluminisque  etc.  solutione  spasmodici  fere  exorti 
sint  motus,  quam  quidem  ob  caussam  Cloquetus 
vel  gustum  illis  tribuere  non  dubitat. 

Quo  minus  certi  autem  sumus  de  systemate 
nervoso  in  Ascaride  lumbricoide,  tanto  certiores 
do  illq  in  Strongylo  Gigante , disquisitionibus  im- 
primis Ot tonis  circa  hanc  rem,  facti  sumus,  quas 


13 


in  Strongylo  gigante  ex  lupi  renibus  instituit, 
(No.  7.  p-  225-) 

Systema  hoc  nervosum  positum  conspicitur  in 
mediano  lateris  abdominalis  sulco,  nudis  vel  ocu- 
lis jam  conspicuum,  refertque  gangliosum  filamen- 
tum, in  ipso  illo  sulco  a capite  inde,  ad  caudam 
usque  percurrens,  crinis  crassitiem  vix  superans; 
et  verme  sat  recenti  investigato,  albo  colore  admo- 
dum nitidum,  structura  plane  singulari,  statim  in 
oculos  incidens.  Oritur  proxime  ad  oris  apertu- 
ram sub  oesophagi  initio  ganglio  sat  magno , ob- 
longo, lineam  circiter  metiente,  paullatim  in  ner- 
vos longe  tenuiores  abeunti;  qui  aequales  quoad 
crassitiem,  innumera  fere  ganglia  formantes,  ad 
caudam  usque  decurrunt,  ubi,  quemadmodum  ad 
caput,  ganglio  finiuntur  aeque  crasso,  sub  fine 
tubi  cibarii  posito.  In  tumes  centiae  seu  ganglia  hu- 
jus fili  tam  sunt  frequentia,  ut,  quod  lineam  aequat 
spatium,  eorum  quatuor  aut  quinque  excipiat.  In- 
ter ganglia  singula  nervus  nonnunquam  subtilissi- 
mus, attamen  nudis  oculis  prosequendus  apparet. 
Ex  quovis  autem  ganglio  fila  tenuissima  prodeunt,  at 
sat  conspicua,  quae  latera  versus  in  cutem  abeunt. 
Atque  haud  dubie  e gangliis  praeterea  extremis, 
supremo  atque  infimo,  rami  ad  vicinas  partes  exo- 
riuntur nec  tamen  sat  sunt  conspicui. 

In  foemineis  individuis,  propter  muliebria  or- 
gana, illud,  de  quo  modo  diximus,  filamentum 
gangliosum  decursum  exhibet  aliquantulum  immu- 
tatum. Non  enim,  ut  in  maribus  est,  ad  caudam 
recta  via  procedit,  nec  etiam  circa  genitalium  mu- 
liebrium aperturam  finditur  in  ramos  plures,  sed 
sinistrorsum  incurvatur  arcumque  formans  parvum, 
vaginam  circumit. 


Excell.  quoque  Ruclolphio  (No.  io*  p.  575.) 
mense  Januario  anni  1817  contigit  in  eodem  Stron- 
gylo  confirmare  hanc  Ottonis  disquisitionem;  eun- 
demque  posthac  nervum  in  Museo  etiam  Ticinensi 
in*Strongylo  ex  canis  rene  a cel.  Spedalieri  prae- 
paratum vidit. 

Summa  igitur,  secundum  ea,  quae  proposui- 
mus, intercedit  analogia  inter  nerveum  systema 
nostri  vermis,  et  illud  Annulatorum,  quippe  in 
quibus,  quemadmodum  hic  est,  ganglion  majus 
quoddam  positum  deprehenditur  ad  superiorem 
oesophagi  pariem,  cerebrum  quasi  exhibens.  Exo- 
riuntur inde  nervi  duo  oesophagum  annuli  ad  in- 
star cinguli  ambientes,  finemque  habent  iu  alio 
ganglio  sub  oesophago,  in  abdominali  igitur  facie 
posito.  Inde  denique  aut  catena  gangliorum,  aut 
simplex  filum  nerveum  ad  caudam  usque  percur- 
rit, introsparsis  singulis  gangliosis  tumoribus  fila 
ad  latera  emittentibus  ibique  ganglio  terminali  fini- 
tur. Quin  ea  etiam  in  re  similitudo  non  abro- 
ganda, quod  hic,  ut  in  hirudinibus  filum  nerveum 
ad  muliebria . non  finditur,  sed  arcu  circa  ea  for- 
' mato  ad  ganglion  caudale  abit.  Unicum  hoc  relin- 
quitur mirandum:  tantae  magnitudinis  animal, 

quoad  systema  nervosum  a longe  minoribus  An- 
nulatis , Lumbrico , Hirudine  aliisque  multo  mino- 
ribus quidem,  sed  magis  compositis,  non  solnm 
funiculo  nerveo  majori,  sed  gangliis  quoque,  ner- 
visque magis  distinctis  superdri,  quare  haud  dubie 
inferior  hujus  vermis,  in  systemate  naturali,  quam 
qui  Annulatorum  est,  locus  satis  superque  evincitur. 


C A P.  II. 

De  nervis  in  Acanth  o cephalis. 

- : ;,y/„  ;Ti'  I *i  ; : f ■ ' • ; ■■  . ; 

Quoad,  hujus  familiae  nervosum  systema,  aeque 
dubium  adhuc  relinquitur,  quam  illud  Ascaridam, 
distincti  certe,  satisque  conspicui  non  apparent  nervi. 
Nec  omni  tamen  nervoso  imperio  hosce  vermes 
esse  destitutos,  Clocjueti  (No.  12»  p.  73*  sq.)  expe- 
rimenta in  illis  facta  docent.  Nam  cum  Echino- 
rhynchum  gigantem,  tangeret  spiritu  vini,  aceto, 
aluminis  etc.  solutione,  aeque  ac  in  Ascaride  lum- 
bric.oide  inde  exoriebantur  motus  vividiores,  quin 
vel  spasmodici. 

Reperiebat  in  nonnullis  quidem  individuis 
Illa  duo  albescentia  sub  ipsa  cute,  alterum  in 
mediana  eademque  dorsali  linea,  alterum  in  ab- 
dominali, extrinsecus  in  sulco  quodam  longitu- 
dinali cuti  impresso  conspicua,  quae  systematis 
nervosi  analogon  haberi  poterant.  At  habitus  eo- 
rum, interior  structura  etc.  vix  ac  ne  vix  quidem 
ea  nervos  esse  concedunt.  Tenuia  nempe  a basi 
colli  incipiunt,  nullisque  nodulis  gangiiisve  in- 
structa ad  caudam  usque,  qua  finem  habent,  de- 
scendunt. Utruinque  dextrorsum  versus,  versus- 
que sinistrum  fila  emittit  ejusdem  generis  nume- 
rosa, quae  cum  illis  ex  altero  oriundis  coeunt, 
hacque  ratione  totum  corpus  cingunt.  Sub  micro- 
scopio  lustrata  e tela  formata  videntur  albida  lloc- 
cosa.  Alias  etiam,  quod  rarius  tamen  depfehen- 


/ 


10 


ditur,  ejusdem  generis  alia  fila  adsunt,  quae  ma- 
jori minorique  distantia  a se  invicem  posita,  des- 
cendunt. Quod  vero  nervosae  naturae  in  iis  maxi- 
me contrarium,  lioc  est,  quod  nec  fila  ipsa  nec 
laterales  surculi  semper  adsint,  sed  eorum  loco  in 
plurimis  reperiantur  canales  exigui,  limpido  atque 
diaphano  fluido  repleti.  Fluidum  tingens  quod- 
dam injectum,  facili  negotio  ab  altera  corporis 
parte  ad  alteram  propellitur,  et  per  canales  trans- 
versos ad  secundum  filum,  quod  si  fit,  ne  mini- 
mum quidem  telae  istae  albicantis,  spongiosae  ve- 
stigium restat,  qualis  supra  erat  descripta. 

Haec  vix  pro  nervea  indole  eorum  loquun- 
tur, verisimile  potius  reddunt,  pertinere  ista  or- 
gana ad  reproductionis  systema,  quam  sententiam 
ipse  quoque  accepit  Cloquetus.  (No.  12-p.  73*  sq.) 


/ 


•» 


s 


I 


C A P.  III. 

, / ; • • ;■■■>.{  .,1 

De  nervis  in  Trematoclibus. 

/ 

I3e  hujus  quoque  familiae  systemate  nervoso  certi 
aliquid,  si  recentissimas  disquisitiones  forsan  exce- 
peris , proferri  vix  potest.  Plurimi  enim  auctores 
in  ea  re  ita  sibi  contradicunt,  ut  cui  adsentiaris, 
debeas  dubitare* 

/ 

Primus  eorum,  qui  Trematodum  systematis 
nervosi,  atque  in  specie  Distomatis  hepatici , (cui 
Fasciolae  adhuc  hepaticae  nomen  contribuit),  men- 
tionem injecit,  celeberrimus  Ramdohr  est.  De- 
scribit autem,  depingendumque  tabula  addita  cu- 
ravit, ante  omnia  verum  cerebrum,  corpusculum 
ovale  formans,  in  dorso  situm,  ad  basin  ductus 
ab  ore  incipientis  (oesophagi) , ante  ovaria,  et  in- 
tra organorum  digestionis  cava  duo  praecipua*  Sat 
culenter  interiorem  substantiam  medullarem,  cu- 
temque hanc  cingentem  videbat,  tquae  posteriora 
versus  producta  ad  processum  brevem  abit,  et 
ganglio,  vasi  ovariorum  deferenti  affixo,  linitur. 
(Medulla  igitur  gangliosa  spinalis.)  Proxime  ad 
processum  illum  nervus  verus  egrediebatur  ex  ce- 
rebro, mox  sese  in  ramos  findens  aequales,  qui 
per  omne  corpus  decurrunt.  Nervorum  surculos 
inde  egredientes  alios  nullos  vidit;  ut  ipse  putat 
propter  eorum  subtilitatem.  (No.  1.  p.  130.) 

2 


18 


Iam  vero  cel.  Otto,  qui  post  Ramdolirium  huic 
rei  indagandae  operam  summam  navavit,  systema 
nervosum  Ramdohrianum  I)  is  tornatis  hepatici  re- 
fellebat, et  demonstrabat,  vel  a priori:  systema 

nervosum  tam  compositum  atque  perfectum,  ani- 
malculo  ceteroquin  simplicissimo , cui  ne  tractus 
quidtm  intestinorum  bene  excultus  concessum  sit, 
plane  esse  denegandum;  nosmetque  edocet,  cere- 
brum istud , medullamque  spinalem  nil  forsan 
aliud  esse,  nisi  cirrhum  convolutum  neque  emis- 
sum, una  cum  ejus  vagina;  nervosque  quos  inde 
exoriendos  vidit  Ramdohrius , vasa  esse  nutritia. 
(No.  7*  p*  224*)  Gaecle  quoque  (No.  23*  pag.  i 2«) 
Rudolphi  (No.  40.  pag.  576»)  Rojanus  (No.  19. 
pag.  172»)  et  Mehlis  (No.  17*  pag.  22.)  reiteratis 
scrutationibus  factis  confirmant,  iconibusque  addi- 
tis comprobant:  Ramdolirium  penis  receptaculum 
pro  cerebro,  uteri  partes  pro  ejusdem  processu 
et  ganglio,  ductus  vero  semen  deferentes,  illique 
insertos,  pro  nervis  liabuisse. 

Quum  igitur,  quale  antecessor  descripserat 
systema  nervosum  detegere  cel.  Otto  nequiret,  in- 
cidit in  alias  partes,  ex  sua  opinione  pro  nervis 
habendas.  Ab  ovulis  nempe,  tubi  cibarii  tractu 
et  tela  cellulosa  obtectum,  et  in  linea  ipsa  mediana 
positum  reperiit  organon  parvulum  atque  rotun- 
dum, arenae  globulum  vix  superans,  quod  ganglion 
ipsi  videbatur.  Albedo,  qua  gaudebat,  concessit, 
ut  per  cutem  saepe  optime  ad  dorsalem  lineam 
in  iis  individuis,  quorum  nutritionis  apparatus  bile 
haud  ita  erat  turgidus,  et  in  quibus  ovula  nec 
magna  nec  multa  aderant,  conspici  posset.  "Visui 
vel  tunc  melius  apparebat,  quando  vermis  per 
aliquod  tempus  aut  in  aquam  erat  conjectus,  aut 
aeri  expositus  pxsiccari.  incipiebat.  Inter  septua- 


19 


ginta  quae  lustravit  individua,  quinque  circitet 
erant,  quibus  illud  non  concessum  videbatur.  At 
ne  forsan  ovulum  pro  ganglio  sumeret,  utrum- 
que diligenter  lustravit,  et  magnitudine  non  so- 
lum, sed  forma  quoque  ab  iis  diversum  reperiit. 
Dum  enim  ovula  subrotundam  ovalemque  formam 
exhibent,  situmque  semper  obtinent  irregularem, 
huc  illuc  sparsa,  color  insuper  ovulis  est  fla- 
vescens : hoc  semper  organon  ganglioforme  albis- 
simum erat,  plane  rotundum,  certum  suum  lo- 
cum nunquam  derelinquens,  et  tunc  vel  non 
desiderabatur,  quo  tempore  in  omni  corpore  ne 
minimum  quidem  ovulorum  vestigium  erat  in- 
veniendum. 

Ex  ganglio  descripto  dein,  atque  ex  utroque 
quidem  ejus  latere,  Illum  lierveum  tenue  emitteba- 
tur, quod  mox  recta  via,  mox  inflexum,  aut  angu- 
loso serpentinove  cursu  animalculi  margines  petit, 
ibique,  ad  ipsum  massae  granulosae  finem,  a laterali 
margine  aliquantulum  remotum,  in  ganglion  intu- 
;mescit  magis  aut  minus  conspicuum,  angulosum, 
i ovale,  quod  nervis  origini  erat  duobus  subtilibus, 
i quorum  alter  altero  brevior  anteriora  versus,  lon- 
igior  alter  versus  posteriora  cursum  prosequebatur. 
lUterque  paralleliter  cum  margine  vermis  laterali, 
*et  maxima  parte  ad  massae  granulosae  terminum 
(decurrebat,  et  in  utroque  tumores  conspiciebantur 
i parvi,  surculos  subtiles  ad  laterales  margines  eden- 
tes. Quin  ea  quoque  parte,  qua  massa  granulosa 
f ad  internum  nervi  latus  jacebat,  ramuli  tenuissimi 
versus  interiora  prorepere  videbantur.  Anteriorem 
truncum  ad  regionem  nonnisi  abdominalis  aperturae, 
posteriorem  vero  in  utroque  latere,  vel  ad  cau- 
dam usque,  ubi  evanuit  prosequi  poterat. 

2* 


20 


Nec  diu  tamen  gloria  atque  gaudium  detecti 
veri  systematis  nervosi  Distomatis  li epatici  Ottoni 
erat  concessum.  Mox  enim  alii  reiteratis  suis  dis- 
quisitionibus reperiebant , partes  istas  perperam 
pro  nervis  fuisse  habitas ; easque  ad  genitale  po- 
tius quam  nervosum  systema  pertinere.  Gaede , 
Rudo  Iphi , et  Boj  anus  probaverunt,  quibus  saga- 
cissimis atque  indefessis  Enlozoorum  scrutatoribus 
liorum  vermium  saepius  repetitae  dissectiones, 
ne  minimum  quidem  ullius  cujus dam  systematis 
nervosi  vestigium,  offerebant.  Mehlis  quoque 
(No.  17*  pag.  31*)  docet,  nerveum  systema,  quale 
Otto  describit,  a quolibet  in  animalibus  inferiori- 
bus occurrente,  tota  quidem  dispositione  atque 
structura  recedere , nec  exemplum  amplius  dari, 
quo  ovarium  soliun,  aut  substantiam  marginalem 
adeat. 

Et  quanquam  omittas  quoque,  fila  pro  nervis 
habita  non  a vini  spiritu,  quemadmodum  nervi 
solent,  distinctiora  et  magis  visibiliora  reddi,  col- 
labi potius  magis,  neque  ganglia  lateralia  colore 
diverso  vel  forma,  quae  maxime  variat,  et  ad 
similitudinem  canalis  parum  dilatati  accedit,  tan- 
quam  corpora  peculiaria  prodi;  illi  in  hoc  certe  a 
nervis  differunt,  quod  cava  sint,  atque  fluidi  plena. 

Mehlis  enim  (No.  17»  p»  31»)  post  Gaedium 
observabat,  ista  organa  lacerata  aut  acu  puncta, 
humorem  emittere  albidum  et  turbidum:  quin  acu, 
caute  adhibita,  istum  humorem  huc  illuc  premere 
valuit:  iis  que  discissis,  foramina  vel  lentis  simpli- 
cis ope  aperta  cernebantur.  Veri  itaque  sunt  ca- 
nales fluidum  quoddam  continentes. 

Praeterea  si  consideras , radices  suas  infixas 
esse  ovario,  transire  ad  partem,  ex  qua  uterus 
ortum  suum  trahit,  ejusdemque  coloris  cum  ova- 


rio,  monente  Kudolphio , flavidi  ? si  hoc  flavescet, 
rubelli  vel  subnigri  si  lioc  vel  rubeat  vel  nigre- 
scat, addasque  ova  in  contento  fluido  sub  micro- 
scopio  dignosci,  vix  poteris,  quin  vasa,  ovula  ex 
ovario  ad  uterum  deferentia,  esse  judices. 

Quae  quidem  omnia,  hucusque  exposita,  quan- 
quam  systemati  vero  in  Distomate  hepatico  detegen- 
do favere  nequaquam  possint,  quanquam  Gaede 
et  Rudolphi  de  ejus  praesentia,  ut  tali,  plane  du- 
bitaverint; Mehlis  his  omnibus  non  deterrebatur, 
sed  diligentius  in  eam  rem  inquisivit,  eique  obser- 
vationibus suis,  cautissime  et  sollertissime  institutis 
tam  felici  esse  contigit,  ut  partes  detegeret  pro  ner- 
vis distinctis  omnino  judicandas,  imprimis  quum  cre- 
briori licet  partium  illarum  investigatione  repetita, 
semper  easdem  nec  aliqua  ex  parte  mutatas  sese 
prodiderint  (No.  17.  p.  23.)  Quumque  et  analogia 
inter  liosce  nervos , illosque  animalium  vertebris 
carentium  haud  desideretur,  non  dubitamus,  quin 
nos  quoque  in  hoc  verme  verum  systema  nervo-’ 
siun  admittamus. 

Distomatis  autem  hepatici,  per  aliquod  tem- 
poris spatium  in  aqua  macerati  latus  inferum  at- 
tente ubi  examinatur,  in  collo  utrinque  striam  al- 
bam subtilissimam  animadvertimus,  quae  ab  aceta- 
bulo suctorio  terminali  retrogreditur , et  diutius 
aut  minus  diu  conspicua,  circa  acetabulum  ven- 
trale visui  subducitur.  Si  de  dorso  cutis  abstrahi- 
tur, tum  intestinum,  varia  generationis  organa  et 
telam  cellulosam,  cuti  ventrali  adhaerenLem  caute, 
ne  laedas  quidpiam,  remove.  Quo  facto  striae 
istae  fila  esse  tenuissima  apparet,  quae  cuti  ibi-* 
dem  incumbunt,  et  acus  ope  facile  huc  illuc  de- 
flectuntur. Oriuntur  vero  ab  appendice  acetabuli 
anterioris,  hinc  retrorsum  et  pauli ulum  ex tr orsum 


feruntur,  tum  medium  occupant  locum,  progre- 
dientes inter  ovarii  margines  et  posterius  acetabu- 
lum, tandem  fere  parallela  sed  serpentino  cursu 
flexa  per  corpus  currunt,  donec  in  cauda,  ad  eam 
partem,  quae  ovaria  recipit,  evanescant. 

Suprema  eorum  pars  parum  tumet,  et  nodulos 
parvos,  ganglia  referentes,  format,  ex  quo  quidem 
loco  descendentia  paullatim,  nec  subito  attenuan- 
tur, sensimque  adeo  imminuuntur,  ut  posteriorem 
eorum  finem,  dum  anterior  nudis  vel  oculis  conspi- 
citur, nonnisi  lente  tali,  quae  objectorum  magni- 
tudinem multum  auget,  lustrare  contingat.  Supre- 
mae illae  eorum  partes  gangliis  comparandae,  filo 
quodam  transverso  inter  se  conjunguntur,  eodem- 
que  tenuissimo,  crassiore  tamen  illis,  quae  reli- 
quum corpus  perreptant;  idque  filum  haud  procul 
ab  acetabulo  suctorio  appendici  ejus  incumbit,  an- 
nulumque  dimidium  format.  Simile  quoddam  aliud 
filum  transversum,  quod  cibarium  ductum  inferiori 
in  parte  ambit,  annulumque  complet,  non  repe- 
ritur.  Aliud  deinde  illo  transverso  modo  com- 
memorato subtilius  adhuc  ex  utroque  summo  no- 
dulo eo  in  loco,  quo  illud  inseritur,  exit,  vel 
juxta  vel  supra  acetabulum  percurrit,  et  aliquan- 
tulum tumidum  factum,  ramos  spargit  ad  hoc  et 
cutem  proximam. 

Haud  procul  ab  ista  parte  ex  cujusvis  noduli 
latere  externo  filum  tertium  egreditur,  subtilissi- 
mum et  brevissimum,  mox  in  cute  evanescens. 

Fila  longa  autem  in  corpus  abeuntia  utrum 
denuo  ramos  edant  nec  ne,  non  satis  clarum  est. 
Pluries  Mehlisio  quidem  hoc  contingere  vide- 
batur, sed  cum  haud  clare  conspexerit,  saepius 


autem  nullos  plane  viderit  emitti  ramos  , res  ad- 
liuc  dubia  relinquitur.  Semel  tantum  longiorem 
ramum  in  utroque  corporis  latere  manifestius  di- 
stinxit, qui  ab  illorum  priori  parte  ortum  trahens 
ad  ventrale  acetabulum  accessit. 

Fila  omnia  albissima  sunt  et  solida:  nec  di- 
scissa cavum  unquam  offerunt.  Spiritui  vini  im- 
missa non  obfuscantur,  sed  nervorum  inore  di- 
stinctiora redduntur. 

Iam  si  lioc,  quod  modo  descripsimus,  Disto- 
inatis  systema  nervosum  cum  illo  quod  secundum 
probatissimos  quosque  animalium  ilicis  ores  in  ani- 
malibus evertebratis  occurrit  comparamus  maxima 
haud  dubie  inter  utrumque  intercedit  similitudo. 
Constat  enim,  annui  um  nerveum  quendam,  in 
animalibus  inferioribus  simplicem , in  iis  vero, 
quae  altiorcm  organisationis  et  perfectionis  gradum 
nacta  sunt,  duplicem  plerumque,  dextrum  atque 
sinistrum,  nodulis  insuper  seu  gangliis  instructum, 
tractus  intestinalis  partem  supremam,  tanquam  col- 
lare cingere,  indeque  ad  reliquum  omne  corpus 
nervos  emitti,  qui  alias  gangliis  instructi  sint, 
alias  vero  iis  prorsus  careant,  quovis  in  latere 
versus  caudam  descendere. 

Haec  omnia  vero  in  nostro  quoque  verme,  si 
filum  transversum  infra  tubum  cibarium  commu- 
nicantem exceperis,  non  desiderantur ; imnio  potius 
ita  congruunt,  ut,  si  praeterea  filorum  illorum  et 
albedinem  et  soliditatem  tenuitatemque  consideres, 
eaque  vini  spiritu  distinctiora  reddi  contempleris, 
dubitare  vix  possis  organa  dicta  systema  nervo- 
sum esse. 


Multo  magis  adhuc  autem  verisimilia  haec  eo 
redduntur,  quod  systema  nervosum  in  alio  quodam 
verme , huic  maxime  affini  ejusdem  conditionis 
repentur, 

In  Amphistomcite  enim  subtriquetro  ad  utrum- 
que oesophagi  latU3  ganglion  reperitur  planum. 
Utrumque  filo  crasso,  in  dorsali  oesophagi  latere 
transversim  currente,  inter  se  conjungitur,  sur- 
culosque teneros  ad  oris  aperturam  sacciformem, 
atque  ad  vicinia  emittit.  Ramus  major  ex  quoli- 
bet ganglio  laterali  ad  ventralem  superficiem  cur- 
rit, tubum  cibarium  involvit,  et  cum  adverso, 
plexu  (s.  collari)  formato,  coit,  ex  quo  fila  alia 
posteriora  versus  ad  intestina  quaelibet,  par  quo- 
que ad  cutem  enascuntur. 

Omnia  haec  fila  cum  interiore  vermis  cute 
arctissime  cohaerent,  nec  sine  partiali  dilaceratione 
ejus  in  conspectum  veniunt.  Ganglia  tamen  lateralia, 
illa  duo  commemorata,  una  cum  ramo  supra  oeso- 
phagum transverso,  tunc  statim  in  oculos  incidunt, 
quando  externa  cutis  remota  est.  Revera  autem 
hasce  partem  nervos  esse,  inde  fit  clarum,  quod 
vini  spiritu  conditae  magis,  quemadmodum  nervi 
solent,  conspicuae  redduntur.  (Bojanus  No.  19.  p. 
168);  et  quamquam  Rudolphi  (No,  10.  p.  577-) 
AmpJiistomatis  conici  et  subtriquetri  anatomen  in- 
stituens, nullos  se  reperisse  nervos  contendit,  haec 
tamen  Boj  ani  systematis  nervosi  descriptio,  ut 
dubii  hac  de  re  amplius  haereamus  vix  sinit. 

Distomatis  quoque  lanceolati , quod  Bojanus 
pluresque  alii  hepatici  pullum  autumant,  quoad 
fiarum  partium  conditionem  itidem  sese  habere, 
verisimile  videtur.  Forma  tamen  animalculi  mi- 
nuta bene  ut  distinguantur  non  permittit,  idemque 


haud  dubie  de  aliis  quoque  hujus  familiae  specie- 
bus  valet.  (Mehlis,  No.  17*  p.  25«) 

Iu  Di  stomate  lucii  (Fasciola)  reperiebat  Louis 
Jurine  (No.  26*  pag.  494  sq.)  in  interno  latere 
cujus  vis  ductus  cibarii  , inter  utrumque  foramen 
suctorium  filum  parvum  semipellucidum  ab  ante- 
riori vermis  parte  ortum  ducens,  progrediendo 
ramos  emittens  et  evanescens  demum  ubi  ad  poste- 
rius acetabulum  pervenit.  Nervum  revera  esse 
tum  color  suadet,  tum  quod  injectionis  massa  eum 
non  penetrabat. 

Pentastomatis  taenioclis  ganglion  cerebrale,  et 
fila  duo  nervea  inter  omnia.  Entozoa  optime  con- 
spici Cuvier  (No.  29*  p 35*  not.  2*  edit,  franco- 
gallicae)  auctor  est,  ipseque  Rudolphi  (No.  10*  p» 
577*)  non  negat,  haec,  si  veri  nervi  sunt,  facillime 
in  oculos  cadere.  In  utroque  scilicet  abdominis 
latere,  ovariis  reclinatis,  nervus  Cuvier o dictus 
albus  linearis,  a fibris  cutis  muscularibus  longitu- 
dinalibus facile  distinguendus,  apparet,  qui  per  to- 
tam longitudinem  decurrens,  versns  os  utrinque 
filis  longis  coire  Rudolphio  videbatur.  Ipse  tamen 
fatetur,  se  haec  forsan  ob  speciminis  minus  bene 
servati  indolem  non  satis  perspexisse;  fila  enim, 
in  quae  coibant,  aliena  a nervis  esse  videbantur, 
neque  gangliuin  distinctum  formabant;  et  sic  res 
in  dubio  adhuc  est. 

Monostoma  tenuicolle , vere  giganteum,  no 
minimum  quidem  systematis  nervosi  vestigium 
Rudolphio  (No.  10.  p.  577.)  obtulit. 

JBrera  quidem  Rudolphio  et  Leuckarto  testibus 
(ipsum  ejus  enim  opus  inspicere  mihi  non  licuit) 
praeter  Ascaridis  lumbricoidis  systema-  nervosum, 


illud  quoque  Hamulariae  lymphaticae,  Oxyuridis 
vermicularis  , Trichocephali  disparis  atque  Tae- 
niae sese  vidisse  affirmat : Taeniarum  autem  ovaria 
pro  singulorum  articulorum  ganglio,  nervos  ra- 
diatim  emittente,  vendit;  frustra  autem  icones  il- 
lorum nervorum  exspectas.  Ita  etiam,  tum  As- 
caridis lumbricoidis  ganglium  cerebrale  et  systema 
nerveum  perminutissime  describit,  nihil  horum 
delineat,  sed  figuram  Mangilianam,  nervos  Lum- 
brici terrestris  sistentem  repetit,  et  unum  idemque 
esse  statuit.  (Rudolphi.  10.  p.  578).  Quae  vero 
dignitas  Brerae  Helminthologo  sit  statuenda,  quae- 
que fides  habenda,  Bremserus  diversis  in  locis 
operis  sui  de  helminthibus  humanis  egregie  de- 
monstravit. 


C A P.  IY. 

De  nervis  in  reliquis  Dntozois. 

Haec  fere  sunt,  quae  de  nervis  Entozoorum  con- 
stant, omninoque,  si  observationes  in  Strongylo 
gigante,  Distomcite  hepatico  et  Amphistomate  sub- 
triquetro  factas  et  a pluribus  confirmatas  excepe- 
ris, nervei  liorum  vermium  systematis  praesentia 
magnis  adiiuc  obtegitur  tenebris,  quae  ut  mox  re- 
moveantur maxime  exoptandum  est. 

Dantur  vero  et  Entozoa,  quibus  non  solum 
non  fila  nervea  vera,  sed  ne  vestigium  quidem 
nervei  systematis  concesssum  videtur,  quippe  quod 
nullum  hucdum  ejus  analogon  detectum,  licet  in 
rebus  anatomicis  viri  maxime  expediti,  summa 
qua  unquam  potest,  cura  in  eam  rem  inquisive- 
rint;  et  ad  quae  Cestoidea  et  Cystica  omnia,  ex  que 
reliquis  ordinibus  plurimae  species  sunt  numeran- 
dae, quae  ob  minorem  magnitudinem  lustrationi 
facile  sese  subducunt. 

Quae  quum  ita  sint,  naturae  rerum  omnino 
congruum  est,  ut  in  quaestionem  incidamus,  sintne 
hisce  animale ulis  nervi  omni  ex  parte  denegati, 
an  forsan  alia  quadam  conjunctione  cum  reliqua 
corporis  materie  mixti? 

Quod  ad  prius  attinet,  nequaquam  statuen- 
dum; nam  in  bis  etiam  simplicioribus  et  simpli- 


cissinns  organismis  processus  observantui  vitales, 
tj^ui  nervos  non  negant,  immo  nervei  systematis 
imperium  sat  efficax  esse,  comprobant. 

Primo  enim  in  iis  quoque  Entozois,  quibus 
nervi  veri  hucdum  sunt  negandi,  motus  videmus 
voluntarios  ita  in  aliis  excultos,  ut  non  solum  cor- 
pus suum  pro  lubitu  incurvent  et  llectent,  sed  huc 
quoque  aut  illuc  sese • conferre  valeant,  isque  pro- 
gressivus motus  inprimis  etiam  in  Gestoideis  ob- 
servatur, in  quibus  nervi  nulli;  nec  casus  frequen- 
tes desunt  in  scriptis  medicornm,  ubi  taeniae,  jam 
ex  ano  aliqua  parte  haerentes,  istuc  iterum  se 
conferebant,  unde  venerant.  In  Cysticis  hi  qui- 
dem motus  non  dantur,  nec  necessarii  erant,  quippe 
quae  certi  cuidam  parti  insidentes  Corallmorum 
modo  se  habent;  attamen  capitis  et  colli  voluntarii 
motus  non  desiderantur,  sed  haec  pro  lubitu,  aut 
imminente  periculo,  aut  fame  coacti  retrahunt, 
iterumque  propellunt,  Iam  vero  dubium  amplius 
esse,  nequit,  ejusmodi  motus  vix  sine  nervei  syste^ 
matis  actione  fieri  posse,  quum  ex  sexcenties , re- 
petitis experimentis  pateat,  motum  muscularem 
nullum  sine  illis  concedi,  discisso  potius,  aut  o 
literato  quodammodo  nervo,  partes  musculares, 
ad  quas  progreditur,  movendi  facultate  privari. 
Alias  omnia  omnino  Entozoa  contra  stimulos  i e- 
actionem  vividam  monstrant  quae  observatur  jam, 
quando  e corpore  animali  recenter  surnta  m 
aquam  induntur,  e calidiori  igitur  medio  ad  frigi- 
dius transferuntur.  Anxia  sese  huc  illuc  movent 
vividissime , et  quibus  progressivi  motus  concessi 
sunt  omni  virium  intentione  aufugere  conantur. 
Multo  magis  vero  hoc  fit  conspicuum,  quando  re- 
media, gravius  adhuc  in  organismum  eorum  agentia 


29 


hi  usum  vocautur,  v.  c.  solutiones  extractorum 
amarorum,  acida,  spirituosa,  empyreumatica  olea, 
aliaeque  substantiae,  quae  ingratum  ipsis  spargunt 
odorem* 

Sensus  inferioris  gradus,  ut  est  tactus  non 
deest,  nec  deesse  quoque  videtur  analogon  odora- 
tus atque  gustus ; ex  odoribus  enim  ingratis  male 
afficiuntur,  et  quemadmodum  experti  sunt  plures, 
substantiae  ori  admotae  ipsis  inimicae,  convulsivos 
fere  motus  efficiebant. 

Digestionis,  assimilationis,  reproductionis,  nu- 
tritionis,  nec  non  generationis  negotia  aeque  exculta 
conspiciuntur,  et  si  ab  animalibus  magis  compositis, 
seu  perfectioribus  ad  inferiorum  ordinum  animalia 
seu  simpliciora  concludere  licet,  in  liis,  ut  in  illis 
ejusmodi  processus  non  nisi  per  nervos,  eoruin- 
que  beneficio  peragi  possunt. 

Quod  quum  intelligerent  auctores,  plures  eo- 
rum accipiebant,  adesse  quidem  nerveam  aliquam 
massam,  non  vero  distinctos  nervos  distinctumque 
cerebrum,  eamque  nerveam  massam  ita  reliquis 
corporis  partibns  intertextam,  ut  neque  cultro  ana- 
tomico, nec  microscopio  optimo  in  conspectum  vo- 
cari posset.  Quam  quidem  sententiam,  quae  a 
Jluntero , Scarpa  et  Rudolphio  praeprimis  accepta 
est,  nostram  facere  non  dubitamus  : tam  enim  verisi- 
milis est,  tamque  facile  defendenda,  quam  vix  alia 
omnis  Physiologiae  hypothesis : et  praeter  Ento- 

zoa,  etiam  ad  alia  animalia,  lusce  vel  inferiora,  ad 
Hydras,  Polypos,  Infusoria  etc.  transferri  potest. 

Nam  si  nervorum  in  animalibus  superioribus 
vel  ultimos  respicimus  fines , hos  semper  delites- 


30 


cere,  nec  ulla  in  parte  vel  cultello , vel  microsco- 
pio  in  usum  vocato  oculis  detegi  posse,  constat. 
Sensus  tamen  omni  corporis  in  regione  adest,  nervis 
non  admissis  nec  admittendis.  Non  potest  igitur 
fieri,  quin  nervi  tandem  deliquescant,  vel  eorum 
substantia  reliquae  tandem  immisceatur  corporis 
materiae,  ut  nostros  oculos  fugiat. 


AUCTOR  E S, 

1)  K.A.  Ka  mdoiir,  anat.  Bemerk.  iiber  denEgel  m d. 
Schaaflcber  ( fasciola  hepatica ).  In:  Magaz.  der  Ge- 
sellsch.  naturf.  Freunde  zuBerlin.  6.  Jahrg.  p.  128- sq. 

2)  A.  J.  G.  C.  Batsch,  Naturgeschichte  der  Band- 
wurmgattung  und  ihrer  Arten.  Piali  e 1786  8. 

3)  Mare.  Elieser  Bino  ii  , AbhandI.  von  der  Erzeugung 
der  Eingeweidewiirmer.  Mit  10  Kpft.  Berlin  1782.  4. 

4)  Job.  Aug.  Ephr.  Gokze,  Vers.  einer  Naturgesch.  der 
Eingeweidewiirmer.  Mit  44 Kpft.  Blankenburg  1782. 8« 

5}  Job.  Grg.  Heinr.  Zeder,  erster  Nachtrag  zu  J.  A.  E. 
GoEze  Naturgeschichte  der  Eingeweidewiirmer.  Mit 
6 Kpft.  Leipz.  1800.  4. 

6)  Job.  Grg.  Ileinr.  Zeder,  Anleitung  zur  Naturgesch. 
der  Eingeweidewiirmer.  Mit  4 Kpft.  Bamberg  1803.  8. 

7}  Otto,  uber  die  Nerven  der  Eingeweidewiirmer. 
Berl.  Magaz.  1814.  p.  178.  sq. 

8}  C.  A.  Rudo  ephi,  observationes  circa  vermes  in- 
testinales. Gryphiswald.  1793  — 1795-  4-  *) 

9}  C.  A.  Rudoifhi,  Entozoorurn  seu  vermium  intesti- 
nalium historia  naturalis.  3 voll.  c.  Ji.II,  tabb.  aen. 
Amstel.  1808  — 1810.  8. 

10}  C.  A.  Rudo  ephi,  Entozoorurn  synopsis,  cui  accedit  s 
Mantissa  duplex  et  indices  locupletissimi,  c.  III.  tabb. 
aen.  Berol.  1819-  8. 

11}  Frid.  Aug.  Treuteer,  quaedam  de  Echinorhyncho- 
rum  natura.  Lps.  1791.  8. 

12}  JuL  Ce  o q u e t , anatomie  des  vers  intestinaux , as- 
caride  Iqmbricoide  et  Echinorhynque  geant.  Aveo 
huit  planch.  Paris  1824-  4.  (In  der  Isis  ein  verglei- 
chencler  Auszng.  XX.  Bd.  IJeft  I.  1827). 

13}  Paul.  Chr.  Fr.  Wer  ner,  vermium  intestinalium 
praesertim  taeniae  humanae  brevis  expositio,  c.  tabb. 
Eli.  Lps.  1782.  8. 

14}  Paul.  Chr.  Fr.  We  rner,  vermium  intestinalium 
brevis  expositionis  continuatio  c.  tabb.  II.  Lps.  1782.  8. 

15}  Paul.  Chr.  Fr.  Werner,  continuatio  secunda:  post 
mortem  auctoris  edita  et  animadversionibus  atque 
tabb.  II.  aeneis  aucta  a.  J.L.  Eischer.  Lps.  1786.8. 

16}  Aug.  Plenr.  Eud.  W e s t b u m b , de  helminthibus 
acanlhocephalis.  Adnexo  recensu  animal,  in  Museo 
Eindobon.  circa  helminthes  dissect. , et  singul.  spec . 
in  illis  repert.  c.  III.  tabb.  aen.  Hanoverae  1821«  Eoi. 

17}  Edu.  Meheis,  observationes  anatomicae  de  Dis  tornate 
hepatico  et  lanceolato , ad  Entoz.  hum.  corp.  hist.  na- 
tural.  illustrand.  Acc.  tab.  aen.  Goelting.  1825-  Eoi. 

18}  (Boja  nus)  Bemerkungen  aus  dem  Gebiete  der  ver- 
gleichenden  Anatomie.  In:  Russ.  Samml.  fiir  Natur- 
wissensch.  u.  Heilk.  2 Bd.  4 Ilft.  (iiber  Ascar.  lum- 
bricoides)  *)  Ausz.  in  d.  Isis  1818.  8-  p.  1425. 


19)  Ludw.  Hein.  BoiAXtrs,  Enthelminthica cnthaJt 
die  Anat.  von  Cysticercus  plicatus , Amphistofna  sub - 
triquetrum , Dis  tonui  hepaticum , Strongylas  filarin, 
Echinorhynchus  Gigas , viscaris  lumbricoides.  Isis 
1821.  2.  p.  162  — 184.  mit  2 Kpft. 

20)  Aug.  llenr.  West  rume,  Beitrag  zur  Anatomie  des 
Strongylas  armatus.  Isis  1822.  6.  p.  68.5  sq.  Kpf. 

21)  Anthony  Carlisle  obsero  ations  upon  tke  structure  and 
oecono/ny  of  those  inteslinal  worms , called  taeniae.  In 
Transact.  of  the  Linn.  soc.  vol.II.  p.  247  sq.  with.plat. 

22)  J.  Fr.  de  Olfeus,  comm.  de  vegetatio  is  et  animatis 
corporibus  in  corporibus  animatis  reperiundis,  P.  /. 
Berol.  1816.  4- 

23)  Gae.de,  Diss.  sist.  observationes  quasdam  de  insec- 
torum vermiumque  structura.  Kiliae  1817.  Qde  Dist. 
hep.  structura ) p.  8 — 1 13.  *) 

24)  W e I.  E e e,  Diss.  sist.  experimenta  quaedam  circa 
animalium  classium  inferiorum  incrementum  et  vi- 
tam Halae  1817*  8-  *) 

25)  Jassoy  Diss.  de  Echinorhyncho  polycephalo  Bremseri. 
.Herbiboli  1820. 

26)  Lonis  Juri  n e,  note  sur  la  Douve  along  cou  ( Fas- 
ciola lucii ) in : Annales  des  sc.  nat.  par  M.  M,  Au- 
douin , Brogniart  et  Dumas.  Toni.  II.  Paris  1824. 
p.  493.  sq. 

27)  Fr.  Sigrn.  Leuce: art,  Zoologisclie  Bruchstiicke. 
Mit  2 Kpf.  Helmst.  1819.  4.  _ 

28)  G.  Cuvxer,  Vorlesungen  liber  vergi.  Anatomie  ed. 
C.  Dumeril.  Mit  Anm.  und  Zus.  iibersetzt  von 
J.  S.  Froriep  und  J.  S.  Meckel.  4 Bde.  1809 — 10. 
Mit  Kupfern.  8. 

29)  G.  Cuvier,  das  Thicrreich,  mit  Zns.  iibersetzt  von 
H.  R.  Schinz.  4r  Bd.  Stuttgart  1826.  8. 

30)  C.  G.  Carus,  Lehrbuch.  d.  Zootojnie.  Mit  20  Kpft, 
Leipzig  1818-  8. 

31)  Laennec.  Dict.  de  sc.  med.  Art.  viscaris,  p.  332.  sq. 

32)  C.  G.Nitzsch,  Acanthocephala , allg.  Natui'g.  u.  Bau 
ders.  , in  Erscli  u.  Gruber  Encycl.  1 Bd.  p.  241.  sq. 

33)  C.  G.  ISi  t z s ch,  daselbst  VI.  Bd.  Art.  Ascaris. 

34)  Dn.  Bremser,  iiber  lebende  Wiirmer  im  lebenden 
Menschen.  Mit  4 Kpft.  Wien  1819- 

35)  Joh.  Grg.  Steinjiucii,  comment.  de  taenia  hydatige- 
na  ano  mala , adnexis  cogitatis  quibusdam  de  vermium 
visceralium  physiologia  c.  tab.  aen.  Erlangae  1802.  8. 

36)  Fr.  Clxr.  Henr.  Creelin,  Obseroation.  de  Entozois. 
Pars  I.  c.  tab.  aen.  Gryphisw.  1825.  8. 

*)  Asterisco  notatas  inspicere  non  licuit. 


/ 


* 


T H E S E S. 

•Q  Quo  plura  remedia  contra  morbum  aliquem 
commendata  sunt,  eo  minus  ille  sanabilis. 

2)  Rheumatismus  atque  Arthritis  quanquam  plu- 
ribus notis  conveniant,  tamen  natura  sua  ac 
indole  quam  maxime  inter  se  discrepant. 

3)  In  avium  coitu  nil  seminis  pervenire  potest  ad 
ova,  in  ovario  femineo  jam  formata. 

4)  Entozoa,  quanquam  coitus  in  nonnullis  eo- 
rum sit  detectus,  tamen  plerumque  generatione 
aequivoca  producuntur. 

5)  Fungi  venenati  primo  adspectu  non  possunt  di- 
scerni neque  a fungis  edulibus,  neque  ab  iis, 
qui,  quanquam  veneno  praedita  non  sunt, 
tamen  comedi  non  possunt.